IO NON HO VOTATO PER MATTEO RENZI come SEGRETARIO PD (e neppure come PRESIDENTE DEL CONSIGLIO)

sabato 14 novembre 2009

Se ne parla all'estero: Silvius Berlusconi ante iudices vocabitur

Tratto da: http://ephemeris.alcuinus.net/nuntius.php?id=544

Silvius Berlusconi ante iudices vocabitur
Tribunal Italicus, cuius munus est de legum communium congruentia cum lege suprema iudicare, sollemniter constituit legem nomine ministri Alfano appellatam, qua quattuor summi magistratus ante iudices per totum mandatum deferri non possint, legi supremae incongruam esse. Quare Silvius Berlusconi, minister primarius Italorum, in ius vocabitur corruptelae, fraudis et adulterationis accusatus: qui se dixit minime magistratu se abdicaturum esse et iudices et rei publicae praesidentem accusavit, quod sinistrae parti faveant.
Scripsit Herimannus Novocomensis - 08/10/2009 00h38

Nessun commento: